Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/763

Haec pagina emendata est

340 EKASMI ROTER.

roso secari nefas. Is nudo capite, inflexis genibus, gladio ad id destinato, neque enim quovis idem facere fas est, certis gestibus, certa membra, certo ordine religiose secat. Miratur interim perinde ut in re nova, circumstans tacita turba, tametsi[1] spectaculum hoc plus millies viderit. Porro cui contigerit e bellua nonnihil gustare, is vero existimat sibi non parum nobilitatis accedere. Itaque cum isti assidua ferarum insectatione atque esu, nihil aliud assequantur, nisi ut ipsi propemodum in feras degenerent, tamen interea regiam vitam agere se putant. Est his simillimum genus eorum, qui insatiabili aedificandi studio flagrant, nunc rotunda quadratis, nunc, quadrata rotundis permutantes. Neque vero finis ullus, neque modus, donec ad extremam redactis inopiam, nec ubi habitent, nec quid edant, supersit. Quid tum postea? Interim annos aliquot summa cum voluptate peregerunt. Ad quos mihi quidem proxime videntur accedere, qui novis et arcanis artibus, rerum species vertere moliuntur, ac terra marique quintam quamdam essentiam venantur. Hos adeo lactat mellita spes, ut neque laborum, neque impensarum umquam pigeat, miroque ingenio semper aliquid excogitant, quo sese denuo fallant, sibique ipsis gratam faciant imposturam, donec absumtis omnibus, non sit quo iam fornaculam instruant. Non desinunt tamen iucunda somniare somnia, caeteros pro viribus ad eamdem felicitatem animantes. Cumque iam prorsus omni spe destituuntur, superest tamen una sententia, abunde magnum solatium:

In magnis et voluisse sat est.[2]

Ac tum vitae brevitatem incusant, ut quae magnitudini negotii non suffecerit. Porro aleatores nonnihil addubito num in nostrum collegium sint admit-

  1. Pro tametsi edd. quamvis.
  2. Propertii versus.