aliquam in pectora mortalium invehunt, sive quum nocentem et conscium animum furiis ac terriculorum facibus agunt. Est alterum, huic longe dissimile, quod videlicet a me proficiscitur, omnium maxime exoptandum. Id accidit, quoties iucundus quidam mentis error simul et anxiis illis curis animum liberat, et multiiuga voluptate delibutum reddit. Atqui hunc mentis errorem ceu magnum quoddam deorum munus, ad Atticum scribens, optat Cicero, nimirum quo tantorum malorum sensu carere posset. Neque perperam sensit Argivus ille, qui hactenus insaniebat, ut totos dies solus desideret in theatro ridens, plaudens, gaudens, quod crederet illic miras agi tragoedias, quum nihil omnino ageretur, quum in ceteris vitae officiis probe sese gereret,
- iucundus amicis,
- Comis in uxorem, posset qui ignoscere servis,
- Et signo laesae non insanire lagenae.[1]
Hunc ubi cognatorum opera datis pharmacis morbo levasset, sibique iam totus esset redditus, hunc in modum cum amicis expostulans:
- Pol, me occidistis, amici,
- Non servastis, ait, cui sic extorta voluptas
- Et demptus per vim mentis gratissimus error.
Et merito quidem: errabant enim ipsi atque elleboro magis opus habebant, qui tam felicem ac iucundam insaniam, ceu malum aliquod, existimarent potionibus expellendam. Quanquam illud equidem nondum statui, num quivis sensus aut mentis error insaniae nomine sit appellandus. Neque enim, si cui lippienti mulus asinus esse videatur, aut si quis indoctum carmen veluti doctissimum admiretur, is continuo videbitur insanire: verum si quis non sensu tantum, sed animi iudicio fallatur, idque praeter usitatum morem ac perpetuo, is demum insaniae cen-
- ↑ Verba sunt Horatii in Epist. II, 2, 130.