Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/759

Haec pagina emendata est

tum sunt duae illae linguae, ut idem meminit Euripides, quarum altera verum dicunt, altera, quae pro tempore iudicarint opportuna. Horum est nigrum in candida vertere, et eodem ex ore frigidum pariter et calidum efflare, longeque aliud conditum habere in pectore, aliud sermone fingere. Porro in tanta felicitate, tamen hoc nomine principes mihi videntur infelicissimi, quod deest, a quo verum audiant, et assentatores pro amicis ha bere coguntur. Sed abhorrent a vero principum aures, dixerit aliquis et hac ipsa de causa, sapientes istos fugitant, quod vereantur ne quis forte liberior exsistat, qui vera magis, quam iucunda loqui audeat. Ita quidem res habet, invisa regibus veritas. Sed tamen hoc ipsum mire in fatuis meis usu venit, ut non vera modo, verum etiam aperta convitia cum voluptate audiantur, adeo ut idem dictum, quod si a sapientis ore proficiscatur, capitale fuerat futurum: a morione profectum, incredibilem voluptatem pariat. Habet enim genuinam quamdam delectandi vim veritas, si nihil accedat quod offendat: verum id quidem solis fatuis Dii dederunt. Iisdem ferme de causis hoc hominum genere mulieres gaudere solent impensius, utpote ad voluptatem et nugas natura propensiores. Proinde quidquid cum huiusmodi factitarint, etiamsi nonnumquam serium nimis, illae tamen iocum ac lusum interpretantur, ut est ingeniosus, praesertim ad praetexenda commissa sua, sexus ille.

Igitur ut ad fatuorum felicitatem redeam, multa cum iucunditate peracta vita, nullo mortis vel metu, vel sensu, recta in campos Elysios demigrant, et illic pias atque otiosas animas lusibus suis delectaturi. Eamus nunc, et quemvis etiam sapientem cum huius morionis sorte conferamus. Finge[1] quod huic opponas exemplar sapientiae, hominem qui to-

  1. Edd. Finge iam mihi, quod.