Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/758

Haec pagina emendata et bis lecta est

rint, voluptatem, iocum, lusum, risumque adferunt, velut in hoc ipsum a deorum indulgentia dati, ut humanae vitae tristitiam exhilararent. Unde fit, ut cum aliis in alios varius sit affectus, hos omnes ex aequo tanquam suos agnoscant, expetant, pascant, foveant, complectantur, succurrant, si quid acciderit: impune permittant, quicquid vel dixerint, vel fecerint. Adeoque nemo illis nocere cupit, ut ferae quoque belluae ab illorum iniuria temperent, sensu quodam innocentiae naturali. Sunt enim vere sacri diis, praecipue mihi, ideoque non iniuria hunc honorem omnes illis habent.

Quid, quod summis etiam regibus adeo sunt in deliciis, ut nonnulli sine his neque prandere, nec ingredi, nec omnino vel horam durare possint. Neque vero paulo intervallo hos bliteos suis illis tetricis sophis anteponunt, quos tamen ipsos aliquot honoris gratia solent alere. Cur autem anteponant, nec obscurum arbitror, nec mirum videri debet, cum sapientes illi nil nisi triste soleant adferre principibus, suaque doctrina freti, non vereantur aliquoties auriculas teneras mordaci radere vero:[1] moriones autem id praestent, quod unum undecunque principes modis omnibus aucupantur, iocos, risus, cachinnos, delicias. Iam accipite et hanc non aspernandam stultorum dotem, quod soli simplices ac veridici sunt. Quid autem veritate laudatius? Quamquam enim Alcibiadeum apud Platonem[2] proverbium, veritatem vino pueritiaeque tribuit, tamen omnis ea laus mihi peculiariter debetur, vel Euripide teste, cuius exstat illud celebre de nobis dictum: μωρὰ γὰρ μωρὸς λέγει.[3] Fatuus, quicquid habet in pectore, id et vultu prae se fert, et oratione promit: at sapien-

  1. Versus est ex Persii satyra prima, 107.
  2. in Symposio: οἶνος ἄνευ τε παίδων καὶ μετὰ παίδων ἀληθής.
  3. Eur. Bacchis, v. 369.