Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/757

Haec pagina emendata est

Nisi quod ille vafer et artifex nihil non Palladis consilio agebat, nimiumque sapiebat, a naturae ductu quam longissime recedens? Ut igitur inter mortales, ii longissime absunt a felicitate, qui sapientiae student, nimirum hoc ipso bis stulti, quod homines nati cum sint, tamen obliti conditionis suae Deorum immortalium vitam affectant, et Gigantum exemplo, disciplinarum machinis, naturae bellum inferunt, ita quam minime miseri videntur ii, qui ad brutorum ingenium stultitiamque quam proxime accedunt, neque quidquam ultra hominem moliuntur. Age experiamur num hoc quoque non Stoicis enthymematis, sed crasso quopiam exemplo queamus ostendere. Ac per Deos immortales, est ne quidquam felicius isto hominum genere, quos vulgo moriones, stultos, fatuos, ac bliteos appellant, pulcerrimis, ut equidem opinor, cognominibus? Rem dicam prima fronte stultam fortassis atque absurdam, sed tamen unam multo verissimam. Principio vacant mortis metu, non mediocri, per Iovem, malo. Vacant conscientiae carnificina. Non territantur Manium fabulamentis. Non expavescunt spectris ac lemuribus, non torquentur metu impendentium malorum, non spe futurorum bonorum distenduntur. In summa, non dilacerantur millibus curarum, quibus haec vita obnoxia est. Non pudescunt, non verentur, non ambiunt, non invident, non amant. Denique si propius etiam ad brutorum animantium insipientiam, accesserint, ne peccant quidem, auctoribus theologis. Hic mihi iam expendas velim, stultissime sapiens, quot undique sollicitudinibus noctes diesque discrucietur animus tuus, congeras in unum acervum universa vitae tuae incommoda, atque ita demum intelliges, quantis malis meos fatuos subduxerim. Adde huc, quod non solum ipsi perpetuo gaudent, ludunt, cantillant, rident, verum etiam caeteris omnibus quocumque sese verte-