Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/755

Haec pagina emendata est

simum in pretio sunt, quae ad sensum communem, hoc est, ad stultitiam, quam proxime accedunt. Esuriunt Theologi, frigent Physici, ridentur Astrologi, negliguntur Dialectici. Solus ὶατρὸς γὰρ ἀνὴρ πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων.[1] Atque in hoc ipso genere, quo quisque indoctior, audacior, incogitantiorque, hoc pluris fit etiam apud torquatos istos Principes. Atqui Medicina, praesertim ut nunc a compluribus exercetur, nihil aliud est quam assentationis particula, non minus profecto quam rhetorica. Secundum hos proximus datur locus leguleiis: Et haud scio, an primus, quorum professionem, ne quid ipsa pronunciem, velut asininam philosophi magno consensu ridere solent. Sed tamen horum asinorum arbitrio maxima minimaque negotia transiguntur. His latifundia crescunt, cum theologus interim excussis totius divinitatis scriniis, lupinum arrodit,[2] cum cimicibus ac pediculis assidue bellum gerens. Ut igitur feliciores sunt artes, quae maiorem habent cum stultitia affinitatem, ita longe felicissimi sunt hi, quibus prorsus licuit ab omnium disciplinarum commercio abstinere, solamque naturam ducem sequi, quae nulla sui parte manca est, nisi forte mortalis sortis pomeria transilire velimus. Odit natura fucos, multoque felicius provenit, quod nulla sit arte violatum.

Agedum, annon videtis ex unoquoque reliquorum animantium genere ea felicissime degere, quae sunt a disciplinis alienissima, nec ullius magisterio nisi naturae, ducuntur? Quid apibus aut felicius, aut mirabilius? At his ne corporis quidem omnes sensus adsunt. Quid simile in exstruendis aedificiis reperiat architectura? Quis umquam philosophus similem instituit rempublicam? Rursum equus quoniam humanis sensibus affinis est, et in hominum contubernium demigravit, humanarum item calamita-

  1. Versus est ex Iliados λ, 514.
  2. Cf. Hor. Epist. I, 7, 23.