Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/754

Haec pagina emendata est

esset, quas Theutus[1] ille humano generi infensus genius, in summam perniciem excogitavit, adeo non utiles ad felicitatem, ut illi quoque ipsi officiant, ad quod proprie repertae dicuntur, ut eleganter arguit apud Platonem, Rex ille prudentissimus de litterarum invento.[2] Igitur disciplinae cum reliquis humanae vitae pestibus irrepserunt, iisdem auctoribus, a quibus omnia flagitia proficiscuntur, puta Daemonibus, quibus hinc nomen etiam inventum, quasi δαήμονας, hoc est, scientes appelles. Siquidem simplex illa aurei seculi gens, nullis armata disciplinis, solo naturae ductu, instinctuque vivebat. Quorsum enim opus erat Grammatica, cum eadem esset omnibus lingua, nec aliud sermone petebatur, nisi ut alius alium intelligeret? Quis usus dialectices, ubi nulla erat pugnantium inter se sententiarum dimicatio? Quis rhetoricae locus, cum nullus alteri negotium facesseret? Quorsum requireretur legum prudentia, cum abessent mali mores, ex quibus haud dubie bonae leges prognatae sunt? Porro religiosiores erant, quam ut impia curiositate arcana naturae, siderum mensuras, motus, effectus, abditas rerum causas scrutarentur, nefas esse rati, si homo mortalis ultra sortem suam sapere conaretur. Iam quid extra coelum esset, inquirendi dementia ne in mentem quidem veniebat. At labente paulatim aetatis aureae puritate, primum a malis, ut dixi, geniis inventae sunt artes, sed paucae, atque hae quidem a paucis receptae. Postea sexcentas addidit Chaldaeorum superstitio, et Graecorum otiosa levitas, meras ingeniorum cruces, adeo ut vel una Grammatica abunde satis sit ad perpetuam vitae carnificinam.

Quamquam inter has ipsas disciplinas, potis-

  1. Qui artes docuit regem Aegypti Thamum, ut Plato habet in Phaedro. Cf. Diodor. S. I, 16.
  2. Dixit enim, eas officere memoriae