Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/753

Haec pagina emendata est

stultitia vitam plane mellitam exigere, an trabem, ut aiunt, suspendio quaerere. Porro quod haec vulgo putantur infamiae obnoxia, istud nihil ad stultos meos, qui malum hoc aut non sentiunt, aut si quid sentiunt, facile negligunt. Si saxum in caput incidat, id vere malum sit. Caeterum pudor, infamia, probrum, maledicta, tantum adferunt noxae, quantum sentiuntur. Si sensus absit, ne mala quidem sunt. Quid laedit, si totus populus in te sibilet, modo tute tibi plaudas?[1] Atque ut id liceat, sola Stultitia praestat.

Sed mihi videor audire reclamantes philosophos. Atqui hoc ipsum est, inquiunt, miserum, stultitia teneri, errare, falli, ignorare. Imo hoc est hominem esse. Porro miserum cur vocent, non video, quandoquidem sic nati estis, sic instituti, sic conditi, ea est communis omnium sors. Nihil autem miserum, quod in suo genere constat, nisi forte quis hominem deplorandum existimet, qui neque volare possit cum avibus, neque quaternis ingredi pedibus cum reliquo pecudum genere, neque cornibus sit obarmatus, quemadmodum tauri. Verum is eadem opera equum etiam bellissimum infelicem vocabit, quod neque Grammaticam didicerit, neque placentis vescatur: taurum miserum, quod ad palaestricam sit inutilis. Igitur ut equus imperitus Grammaticae, miser non est, ita nec homo stultus, infelix, propterea quod haec cum illius natura cohaerent. Verum rursus urgent logodaedali. Est, inquiunt, homini peculiariter addita disciplinarum cognitio, quarum adminiculis id quod natura diminutum est, ingenio penset. Quasi vero ullam veri faciem habeat, naturam, quae in culicibus, atque adeo in herbis ac flosculis tam sollicite vigilaverit, in uno homine dormitasse, ut disciplinis opus

  1. Cf Hor Sat, I, 1, 64.