Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/748

Haec pagina emendata est

philosophari liceret. Sed hoc exempli vice posuisse satis sit. At quorsum haec? inquiet aliquis. Audite quo rem deducamus. Si quis histrionibus in scena fabulam agentibus personas detrahere conetur, ac spectatoribus veras nativasque facies ostenderel, nonne is fabulam omnem perverterit, dignusque habeatur, quem omnes e theatro velut lymphatum saxis eiiciant? Exorietur autem repente nova rerum species, ut qui modo mulier, nunc vir: qui modo iuvenis, mox senex: qui paulo ante Rex, subito Dama:[1] qui modo Deus, repente homunculus appareat. Verum eum errorem tollere, est fabulam omnem perturbare. Illud ipsum figmentum et fucus est, quod spectatorum oculos detinet. Porro mortalium vita omnis quid aliud est, quam fabula quaepiam, in qua alii aliis obtecti personis procedunt, aguntque suas quisque partes, donec choragus educat e proscenio? Qui saepe tamen eumdem diverso cultu prodire iubet, ut qui modo Regem purpuratum egerat, nunc servulum pannosum gerat. Adumbrata quidem omnia, sed haec fabula non aliter agitur. Hic si mihi sapiens aliquis coelo delapsus subito exoriatur, clamitetque hunc quem omnes ut Deum ac dominum suspiciunt, nec hominum esse, quod pecudum ritu ducatur affectibus, servum esse infimum, quod tam multis, tamque foedis dominis sponte serviat. Rursum alium, qui parentem exstinctum luget, ridere iubeat, quod iam demum ille vivere coeperit, cum alioqui vita haec nihil aliud sit quam mors quaedam. Porro alium stemmatis gloriantem, ignobilem ac nothum appellet, quod a virtute longe absit, quae sola nobilitatis sit fons, adque[2] eumdem modum de caeteris omnibus loquatur, quaeso,

  1. Damam Persius et Horatius vocant hominem obscurum ei ignobilem.
  2. Al. edd. atque ad.