Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/746

Haec pagina emendata est

Quid enim stultius, inquiunt, quam supplicem candidatum blandiri populo, congiariis favorem emere, venari tot stultorum applausus, acclamationibus sibi placere, in triumpho veluti signum aliquod populo spectandum circumferri, aeneum in foro stare? Adde his nominum et cognominum adoptiones. Adde divinos honores, homuncioni exhibitos, adde publicis cerimoniis in Deos relatos etiam sceleratissimos tyrannos. Stultissima sunt haec, et ad quae ridenda non unus sufficiat Democritus. Quis negat? Atqui hoc fonte nata sunt fortium Heroum facinora, quae tot eloquentium virorum litteris in coelum tolluntur. Haec stultitia parit civitates, hac constant imperia, magistratus, religio, consilia, iudicia, nec aliud omnino est vita humana, quam stultitiae lusus quidam.

Iam vero ut de artibus dicam, quid tandem mortalium ingenia ad excogitandas prodendasque posteris, tot egregias, ut putant disciplinas excitavit, nisi gloriae sitis? Tantis vigiliis, tantis sudoribus, famam, nescio quam, qua nihil esse potest inanius, redimendam putarunt homines vere stultissimi. Sed interim Stultitiae tot iam egregia vitae commoda debetis, quodque est longe dulcissimum, aliena fruimini insania.

Ergo posteaquam mihi fortitudinis et industriae laudem vindicavi, quid si prudentiae quoque vindicem? Sed dixerit aliquis eadem opera ignem aquae misceas, licebit. Verum hoc quoque successurum, arbitror, si vos modo, quod antehac fecistis, auribus atque animis favebitis. Principio si rerum usu constat prudentia, in utrum magis competet eius cognominis honos, in sapientem, qui partim ob pudorem, partim ob animi timiditatem nihil aggreditur, an in stultum, quem neque pudor quo vacat, neque periculum, quod non perpendit, ab ulla