Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/741

Haec pagina emendata et bis lecta est

suis cum Musis poeta, sordebit cum arte pictor, esuriet cum pharmacis medicus. Postremo pro Nireo Thersites, pro Phaone Nestor, pro Minerva sus, pro facundo infans, pro urbano rusticus videberis. In tantum necesse est, ut sibi quoque quisque blandiatur, et assentatiuncula quapiam sibi prius commendetur, quam aliis possit esse commendatus. Denique quum praecipua felicitatis pars sit, ut, quod sis, esse velis,[1] nimirum totum hoc praestat compendio mea Philautia, ut neminem suae formae, neminem sui ingenii, neminem generis, neminem loci, neminem instituti, nemiminem patriae poeniteat, adeo ut nec Hirlandus cum Italo, nec Thrax cum Atheniensi, nec Scytha cum insulis fortunatis cupiat permutare. Et o singularem naturae solicitudinem, ut in tanta rerum varietate paria fecit omnia! Ubi dotibus suis nonnihil detraxit, ibi plusculum philautiae solet addere; quanquam hoc ipsum stulte profecto dixi, quum haec ipsa dos sit vel maxima.

Ut ne dicam interim, nullum egregium facinus adiri, nisi meo impulsu, nullas egregias artes, nisi me auctore fuisse repertas. An non omnium laudatorum facinorum seges ac fons est bellum? Porro quid stultius, quam ob caussas nescio quas certamen eiusmodi suscipere, unde pars utraque semper plus aufert incommodi, quam boni? Nam eorum qui cadunt, veluti Megarensium[2] οὐδεὶς λόγος. Dein quum iam utrinque constitere ferratae acies, et rauco crepuerunt cornua cantu,[3] quis oro sapientum istorum usus, qui studiis exhausti, vix tenui frigidoque sanguine spiritum ducunt? Crassis ac pinguibus opus est, quibus quam plurimum adsit audaciae,

  1. Hemistichium ex Martiali, X, 47, 12.
  2. Quos oraculum οὔτε τρίτους οὔτε τεταρτους, h e. nullo in numero este dixerat. Cf. schol. ad Theocr. p. 206. ed. Gaisf.
  3. Hemistichium ex Virgilio