Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/739

Haec pagina emendata est

appellant, hanc seu stultitiam, seu morum facilitatem vertas licebit. Quid autem? an non Cupido ille omnis necessitudinis auctor et parens, prorsum oculis captus est, cui quemadmodum τὰ μὲν καλὰ καλὰ πέφανται,[1] itidem inter vos quoque efficit, ut suum cuique pulcrum videatur, ut cascus cascam, perinde ut pupus pupam deamet. Haec passim et fiunt et ridentur, sed tamen haec ridicula iucundam vitae glutinant copulantque societatem.

Porro quod de amicitia dictum est, id multo magis de coniugio sentiendum, quod quidem nihil est aliud, quam individua vitae coniunctio. Deum immortalem! quae non divortia, aut etiam divortiis deteriora passim acciderent, nisi viri foeminaeque domestica consuetudo, per adulationem, per iocum, per facilitatem, errorem, dissimulationem, meum utique satellitium, fulciretur alereturque? Papae, quam pauca coirent matrimonia, si sponsus prudenter exquireret, quos lusus delicata illa sicuti videtur, ac pudens virguncula iam multo ante nuptias luserit? Tum quanto pauciora cohaererent inita, nisi plurima uxorum facta per viri vel negligentiam, vel stuporem laterent? Atque haec quidem merito stultitiae tribuuntur, verum ea interim praestat, ut marito iucunda sit uxor, uxori iucundus maritus, ut tranquilla domus, ut maneat affinitas. Ridetur, cuculus,[2] curruca, et quid non vocatur, cum moechae lacrymas labellis exsorbet. At quanto felicius, sic errare quam zelotypiae diligentia cum sese conficere, tum omnia miscere tragaediis?

In summa usque adeo nulla societas, nulla vitae coniunctio sine me vel iucunda, vel stabilis esse potest, ut nec populus Principem, nec servum herus, nec heram pedissequa, nec discipulum praeceptor, nec amicus

  1. Hemistichium est ex Theocr. Idyii. 6.
  2. Cf. Plauti Asinar. V, 2, 73. Trin. II, 1, 18.