Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/737

Haec pagina emendata est

eat, γελωτοποιὸν quempiam vel mercede conductum accersant, aut ridiculum aliquem parasitum adhibeant, qui ridendis, hoc est, stultis dicteriis, silentium ac tristitiam compotationis discutiat. Quorsum enim attinebat tot bellariis, tot lautitiis, tot cupediis onerare ventrem, nisi et oculi pariter et aures, nisi totus animus, risu, iocis, leporibus pasceretur? At istiusmodi tragematum ego sum architectrix unica. Quamquam illa ipsa iam in conviviis solennia, regem sortiri talis, lusitare tesseris, Philotesiis invitare, certare συμπεριφοραῖς ad Myrtum canere, saltare, gesticulari, non a septem Graeciae Sophis, verum a nobis ad humani generis salutem reperta sunt. Atqui omnium huiusmodi rerum ea natura est, ut quo plus habeant stultitiae, hoc plus conferant vitae mortalium, quae si tristis sit ne vita quidem appellanda videatur. Tristis autem evadat oportet, nisi cognatum taedium, hoc genus oblectamentis absterseris.

Sed erunt fortassis, qui hoc quoque voluptatis genus negligant, et in amicorum caritate et consuetudine acquiescant, amicitiam dictitantes unam rebus omnibus anteponendam, quippe rem usque adeo necessariam, ut nec aer, nec ignis, nec aqua magis. Rursum adeo iucundam, ut qui hanc de medio sustulerit, solem sustulerit: adeo denique honestam, si quid tamen hoc ad rem pertinet, ut nec ipsi philosophi vereantur eam inter praecipua bona commemorare. Sed quid, si doceo me huius quoque tanti boni, et puppim esse et proram? Docebo autem non crocodilitis,[1] aut soritis ceratinis, aut aliis id

  1. Genus est sophismatis , quod dialectici fingunt crocodilum proposuisse mulieri cuius filium rapuerat. Si dixeris, inquit, quod sum facturus, reddam tibi filium. Illa respondit, non reddes; et petebat sibi reddi quia verum dixerat. Imo, inquit Crocodilus, si reddidero, non dixeris verum. De Sorite et Cornuto argumento seu dilemmate vide Logicos.