Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/736

Haec pagina emendata est

stultum arbitror, ut eam ob rem mihi succenseant, quod illis et ipsa mulier, et Stultitia, stultitiam attribuam. Etenim si rem recta reputent via, hoc ipsum Stultitiae debent acceptum ferre, quod sint viris multis calculis fortunatiores. Primum formae gratiam, quam illae merito rebus omnibus anteponunt, cuiusque praesidio in tyrannos etiam ipsos tyrannidem exercent. Alioqui undenam horror ille formae, hispida cutis, et barbae sylva, plane senile quoddam in viro, nisi a prudentiae vitio, cum feminarum semper laeves malae, vox semper exilis, cutis mollicula, quasi perpetuam quamdam adolescentiam imitentur? Deinde quid aliud optant in hac vita, quam ut viris quam maxime placeant? Nonne huc spectant tot cultus, tot fuci, tot balnea, tot compturae, tot unguenta, tot odores, tot componendi, pingendi, fingendique vultus,[1] oculos et cutem, artes? Iam num alio nomine, viris magis commendatae sunt, quam stultitiae? Quid enim est quod illi mulieribus non permittunt? At quo tandem auctoramento, nisi voluptatis? Delectant autem [feminae][2] non alia re, quam stultitia. Id esse verum non ibit inficias quisquis secum reputarit, quas vir cum muliere dicat ineptias, quas agat nugas, quoties foeminea voluptate decreverit uti. Habetis igitur primum et praecipuum vitae oblectamentum, quo fonte proficiscatur.

Sed sunt nonnulli, cumprimis autem senes bibaces quidem illi magis quam mulierosi, qui summam voluptatem in compotationibus constituunt. Equidem an sit ullum lautum convivium, ubi mulier non adsit, viderint alii. Illud certe constat, citra Stultitiae condimentum, nullum omnino suave esse. Adeo ut si desit, qui seu vera, seu simulata Stultitia risum mo-

  1. Al. pingendi, fingedi v.
  2. Abest in Frob.