Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/729

Haec pagina emendata est

illi candide favent omnes, quam studiose provehunt, quam officiose porrigunt auxiliares manus? At unde, quaeso, ista iuventae gratia? unde, nisi ex me? Cuius beneficio quam minimum sapit, atque ob id quam minime ringitur. Mentior, nisi mox ubi grandiores facti, per rerum usum, ac disciplinas virile quiddam sapere coeperint, continuo deflorescit formae nitor, languescit alacritas, frigescit lepos, labascit vigor. Quoque longius a me subducitur, hoc minus minusque vivit, donec succedat τὸ χαλεπὸν γῆρας, id est, molesta senectus, non iam aliis modo, verum etiam sibimet invisa. Quae quidem prorsum nulli mortalium foret tolerabilis, nisi rursum tantorum miserta laborum dextra adessem, et quemadmodum Dii Poetarum solent pereuntibus aliqua metamorphosi succurrere, itidem ego quoque iam capulo proximos denuo quoad licet, ad pueritiam eos revocarem.Unde non abs re vulgus eos παλίμπαιδας appellare consuevit. Porro si quis transformandi rationem requirat, ne id quidem celarim. Ad Lethes nostrae fontem, nam Insulis Fortunatis oritur (siquidem apud Inferos tenuis modo rivulus labitur), eos produco, ut simul atque illic longa potarint oblivia, paulatim dilutis animi curis repubescant. At isti iam delirant, inquiunt, iam desipiunt. Esto sane. Sed istud ipsum est repuerascere. An vero aliud est puerum esse quam delirare, quam desipere? An non hoc vel maxime in ea delectat aetate, quod nihil sapit? Quis enim non ceu portentum oderit, atque exsecretur puerum virili sapientia? Adstipulatur et vulgo iactatum proverbium: Odí puerulum praécoci sapiéntia.[1] Quis autem sustineret habere commercium aut consuetudinem cum eo sene, qui ad tantam rerum experientiam, parem animi vigorem iudiciique acrimoniam adiunxisset? Itaque delirat

  1. Senarius, citatus ab Apuleio in Apologia magiae II.