et pii sacerdotes, et ter sanctissimi pontifices: postremo totus etiam ille deorum poeticorum coetus, adeo frequens, ut turbam vix iam ipse capiat Olympus, tametsi spatiosissimus.
At sane parum sit, mihi vitae seminarium ac fontem deberi, nisi quicquid in omni vita commodi est, id quoque totum ostendero mei muneris esse. Quid autem? vita haec, num omnino vita videtur appellanda, si voluptatem detraxeris? Applausistis. Equidem sciebam, neminem vestrum ita sapere, vel desipere magis, imo sapere potius, ut in hac esset sententia. Quanquam ne Stoici quidem isti voluptatem adspernantur, tametsi sedulo dissimulant, milleque conviciis eam apud vulgus dilacerant, nimirum ut deterritis aliis, ipsi prolixius fruantur. Sed dicant mihi per Iovem: quae tandem vitae pars est non tristis, non in infestiva, non invenusta, non insipida, non molesta, nisi voluptatem, id est, stultitiae condimentum adiunxeris? Cuius rei quum satis idoneus testis esse possit, ille numquam satis laudatus Sophocles, cuius exstat pulcerrimum illud de nobis elogium:
- Ἐν τῷ φρονεῖν γὰρ μηδὲν, ἥδιστος βίος,[1]
tamen age, rem omnem sigilatim[2] aperiamus.
Principio, quis nescit, primam hominis aetatem multo laetissimam multoque omnibus gratissimam esse? Quid est enim illud in infantibus, quod sic exosculamur, sic amplectimur, sic fovemus, ut hostis etiam huic aetati ferat opem, nisi stultitiae lenocinium, quod data opera prudens natura recens natis adjunxit, ut aliquo voluptatis velut auctoramento, et educantium labores delinire queant, et tuentium favores eblandiantur? Deinde quae succedit huic adolescentia, quam est apud omnes gratiosa, quam