Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/726

Fuit in emendando quaedam difficultas

bus videtis, Κολακία nomen Haec semisomnis ac dormitanti similis Λήθη vocatur. Haec, cubito utroque innitens, consertisque manibus, Μισοπονία dicitur. Haec, roseo revincta serto, et undique delibuta unguentis, Ἡδονή. Haec lubricis et huc atque illuc errantibus luminibus, anoia dicitur. Haec, nitida cute, probeque saginato corpore, Τρυφή nomen habet. Videtis et deos duos, puellis admixtos, quorum alterum Κῶμον vocant, alterum νήγρετον Ὕπνον. Huius, inquam, famulitii fidelibus auxiliis genus omne rerum meae subiicio ditioni, ipsis etiam imperans imperatoribus.

Genus, educationem, et comites audistis: nunc, ne cui sine caussa videar mihi deae nomen usurpare, quantis commoditatibus deos simul et homines adficiam, quamque late meum pateat numen, arrectis auribus accipite. Etenim si non inscite scripsit quidam, hoc demum esse Deum, iuvare mortales,[1] et si merito in deorum senatum asciti sunt, qui vinum, aut frumentum, aut unam aliquam huiusmodi commoditatem mortalibus ostenderunt, cur non ego iure deorum omnium alpha dicar habearque, quae una omnibus largior omnia?

Principio quid esse potest vita ipsa vel dulcius, vel preciosius? At huius exordium cui tandem acceptum ferri convenit, nisi mihi? Neque enim aut ὀβριμοπάτρης hasta Palladis, aut νεφεληγερέτου Iovis aegis hominum genus vel progignit, vel propagat; verum ipse deum pater atque hominum rex, qui totum nutu tremefactat Olympum, fulmen illud trisulcum ponat oportet, et vultum illum Titanicum, quo, quum lubet, Deos omneis territat, planeque histrionum more aliena sumenda misero persona, si quando velit id facere, quod numquam non facit, hoc est, παιδοποιεῖν. Iam vero Stoici se Diis proximos

  1. Plinii sunt verba in Hist. N. ldib. II c. 5.