Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/725

Haec pagina emendata est

Neotete Nympha multo omnium venustissima, pariter ac festivissima. Neque rursum id tristi illi illigatus coniugio, quomodo faber ille claudus natus est, verum quod non paulo suavius, ἐν φιλότητι μιχθείς, quemadmodum noster ait Homerus. Genuit autem, ne quid erretis, non Aristophanicus ille Plutus, iam capularis, iam oculis captus, sed quondam integer adhuc calidusque iuventa, neque iuventa solum, verum multo magis nectare, quod tum forte in Deorum convivio largius ac meracius hauserat.

Quod si locum quoque natalem requiritis, (quandoquidem id hodie vel inprimis ad nobilitatem interesse putant, quo loco primos edideris vagitus) ego nec in erratica Delo, nec in undoso mari, nec ἐν σπέσσι γλαφυοῖσι sum edita, sed in ipsis insulis fortunatis, ubi ἄσπαρτα καὶ ἀνήροτα[1] omnia proveniunt. In quibus neque labor, neque senium, neque morbus est ullus, nec usquam in agris asphodelus, malva, squilla, lupinumve, aut faba, aut aliud hoc genus nugarum conspicitur. Sed passim oculis, simulque naribus adblandiuntur moly, panace, nepenthes, amaracus, ambrosia, lotus, rosa, viola, Hyacinthus, Adonidis hortuli.[2] Atque in his quidem nata delitiis, nequaquam a fletu sum auspicata vitam, sed protinus blande arrisi matri. Iam vero non invideo ἐν ὑπάτῳ Κρονίωνι capram altricem, quum me duae lepidissimae Nymphae suis aluerint mammis, Methe Baccho progenita, et Apaedia Panos filia. Quas hic quoque in caeterarum comitum ac pedissequarum mearum consortio videtis. Quarum mehercle nomina, si voletis cognoscere, ex me quidem non nisi Graece audietis. Haec nimirum quam sublatis superciliis conspicamini, Φιλαυτία est. Huic quam velut arridentibus oculis, ac plaudentem mani-

  1. Hom. Od. IX, 109. de Cyclopibus.
  2. Flores erant, in festo Adonidis eius imagini appositi.