Utcunque de me vulgo mortales loquuntur, (neque enim sum nescia, quam male audiat stultitia etiam apud stultissimos,) tamen hanc esse, hanc, inquam esse unam, quae meo numine Deos atque homines exhilaro, vel illud abunde magnum est argumentum, quod simulatque in hunc coetum frequentissimum dictura prodii, sic repente omnium vultus nova quadam atque insolita hilaritate enituerunt, sic subito frontem exporrexistis, sic laeto quodam et amabili applausistis risu, ut mihi profecto, quotquot undique praesentes intueor, pariter deorum Homericorum nectare, non sine nepenthe,[1] temulenti esse videamini, cum antehac tristes ac solliciti sederitis, perinde quasi nuper e Trophonii specu[2] reversi. Ceterum quemadmodum fieri consuevit, ut, quum primum sol[3] formosum illud et aureum os terris ostenderit, aut ubi post asperam hyemem novum ver blandis aspirarit Favoniis, protinus nova rebus omnibus facies, novus color ac plane iuventa
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/720
Haec pagina emendata et bis lecta est
ΜΩΡΙΑΣ ΕΓΚΩΜΙΟΝ,
ID EST,
STVLTITIAE LAUS.
DESIDERII ERASMI ROTERODAMI DECLAMATIO.
STULTITIA LOQUITUR
