no in communi mortalium vita Democritum quendam agere.[1] Quanquam tu quidem, ut pro singulari quadam ingenii tui perspicacitate longe lateque a vulgo dissentire soles, ita pro incredibili morum suavitate facilitateque cum omnibus omnium horarum hominem agere et potes et gaudes. Hanc igitur declamatiunculam non solum lubens accipies ceu μνημόσυνον tui sodalis, verum etiam tuendam suscipies, utpote tibi dicatam iamque tuam non meam. Etenim non deerunt fortasse vitilitigatores, qui calumnientur partim leviores esse nugas quam ut theologum deceant, partim mordaciores quam ut Christiane conveniant modestie; nosque clamitabunt veterem comoediam, aut Lucianum quempiam referre atque omnia mordicus arripere. Verum quos argumenti levitas et ludicrum offendit, cogitent velim non meum hoc exemplum esse, sed idem iam olim a magnis auctoribus factitatum; cum ante tot secula Βατραχομυομαχίαν luserit Homerus, Maro Culicem et Moretum, Nucem Ovidius; quum Busyriden laudarit Polycrates et huius castigator Isocrates, Iniustitiam Glauco, Thersiten et quartanam febrim Favorinus, Calvitium Synesius, Muscam et Parasiticam Lucianus; quum Seneca Claudii luserit ἀποθέωσιν, Plutarchus Grylli cum Ulysse dialogum, Lucianus et Apuleius asinum, et nescio quis Grunnii Corocottae porcelli testamentum, cuius et divus meminit Hieronymus.[2] Proinde, si videbitur, fingant isti me latrunculis interim animi caussa lusisse, aut si malint, equitasse in arundine longa. Nam que tandem est iniquitas, quum omni vite instituto suos lusus concedamus, studiis nullum omnino lusum permittere, maxime si
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/717
Haec pagina emendata et bis lecta est