Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/711

Haec pagina emendata est

In Puerili pietate traditur ratio bene et utiliter audiendi missam. Docetur ratio bene et efficaciter confitendi. Admonetur puer ut, antequam sumat eucharistiam, confessione purget animum. Ibidem docentur grammaticuli, quae recepta sunt usu populi Christiani, quum tamen in sacras literis non habeantur, hactenus esse servanda, ne cui simus offendiculo.

In Prophano convivio docentur magis obtemperandum Pontificum constitutionibus quam medicorum consiliis, tantum admonentur in necessitate cessare vigorem constitutionis humanae et mentem legislatoris. Ibidem probat quispiam benignitatem in monachorum collegia, modo detur ad usum, non ad luxum, et potissimum detur religionis disciplinam observantibus.

De constitutionibus humanis haec pronunciantur in colloquio ἰχθυοφαγία: Pugnent qui volent, ego censeo leges maiorum reuerenter suscipiendas et observandas religiose, velut a Deo profectas, nec esse tutum nec esse pium de potestate publica sinistram concipere aut serere suspicionem. Et si quid est tyrannidis, quod tamen non cogat ad impietatem, satius est ferre, quam seditiose reluctari. Huiusmodi permulta grammaticuli discunt ex meis colloquiis, quibus sic obmurmurant isti. Sed indecorum est theologum iocari. Saltem hoc mihi concedant apud pueros, quod ipsi permittunt sibi viri apud viros in vesperiis, ut vocant rem insulsam insulso vocabulo.

Insulsas calumnias, quas in Hispaniis obiecere quidam, ostendi mera esse somnia hominum nec sobriorum nec latine scientium. Nec minus indoctum est, quod quidam pronunciauit haeretice dictum, quod in Symbolo Pater dicitur simpliciter autor omnium. Verum is deceptus inscitia Latini sermonis existimat auctorem nihil aliud quam creatorem