medicis magnopere damnatum esse piscium esum: sed secus visum est maioribus nostris, quibus obtemperare religiosum est. Inibi protinus doceo heic vitandum etiam offendiculum infirmorum.
Aeque falsum est, in colloquiis irrideri suffragia beatae Virginis et aliorum sanctorum; sed illos irrideo, qui petunt a sanctis, quae non auderent a bono viro petere; aut hoc animo petunt a certis divis, quasi hoc aut illud, hic aut ille citius velit aut possit praestare quam alius, aut quam ipse Christus. Imo in Puerili pietate sic loquitur puer: salutem dixi nonnullis. Quibus? Christo ac divis aliquot. Et aliquanto post: Rursus tribus verbis saluto Iesum, ac divos divasque omnes; sed nominatim Virginem matrem; tum eos quos habeo mihi peculiares. Et infra commemorat nominatim quos divos salutet quotidie.
Mirum vero, si procus amans laudat nuptias, dicitque, castum coniugium non multum abesse a laude virginitatis, quum Augustinus patriarcharum polygamiam anteponat nostro coelibatui.
Quod obiiciunt de ingressu religionis, quam sit manifestae vanitatis, declarant mea verba in Virgine misogamo; sic enim loquitur virgo: Damnas igitur hoc totum vitae institutum? Respondet iuvenis: Nequaquam: verum quemadmodum nemini suadere velim, ut quae se in hoc vitae genus coniecerit, luctetur emergere, ita non dubitem hortari puellas omnes, praesertim indolis generosae, ne se temere eo praecipitent, unde post sese non possint explicare. Haec est illius colloquii conclusio, utcunque certatum est argumentis. Obsecro, an hoc est omnibus dissuadere ingressum religionis? Non damnatur ingressus, sed praeceps temeritas damnatur. Haec igitur malitiose detorquent ad calumniam. At non perpendunt, quam multa illic discunt grammaticuli, quae pugnant cum decretis Lutheranorum.