Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/703

Haec pagina emendata et bis lecta est

In Inquisitione doceo summam catholicae professionis, idque aliquanto vividius ac liquidius, quam docent theologi magni nominis, inter quos pono et Gersonem,[1] quem interim honoris caussa nomino. Ideo porro fingo personam Lutherani, quo facilius redeant in concordiam, inter quos de praecipuis articulis orthodoxae professionis convenit; etiamsi reliquam inquisitionis partem non addidi propter haec exulceratissima tempora.

In Senili colloquio quam multa velut in speculo exhibentur, quae vel fugienda sunt in vita vel illam reddunt tranquillam! Haec praestat adolescentes ex festivis colloquiis quam experimentis discere. Socrates philosophiam e coelo deduxit in terras: ego philosophiam etiam in lusus, confabulationes et compotationes deduxi. Oportet enim et ludicra Christianorum sapere philosophiam.

In Ptochoplusiis quam multa sunt, ad quae pastores rusticani, rudes et indocti, nihilque minus quam pastores, possint suam vitam corrigere! praeterea quae ad tollendam stultam gloriam vestium: rursus ad coercendam illorum insaniam, qui monachorum cultum exsecrantur, quasi per se mala sit vestis. Et obiter describitur forma, quales debeant esse monachi, qui per vicos obambulant. Neque enim admodum multi tales sunt, quales hic describo.

In Erudita puella simul et Paullae, Eustochii, Marcellae vetus exemplum renovo, quae cum integritate morum coniunxerunt studium literarum; et monachos abbatesque sacrorum studiorum osores, luxui, otio, venationibus, aleaeque deditos, puellae coniugatae exemplo exstimulo ad aliud studiorum genus ipsis magis congruens.

  1. Io. Charlerius, dictus Gerson a pago prope Remos, ubi natus est a. 1363. fuit cancellarius universitatis Parisiensis, et interfuit concilio Constantiensi. Mortuus Lugduni 1429.