Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/70

Haec pagina emendata et bis lecta est

INVITANDI AD CONVIVIUM. 63

Nurus filii mei uxor
Levir mariti frater.
Levir dicitur ab uxore, ut Helena Hectorem levirum vocat, quod esset nupta Paridi.
Fratria fratris mei uxor.
Glos mariti soror.
Vitricus matris meae maritus.
Noverca patris mei uxor.
Privignus uxoris aut mariti filius.
Privigna filia alterutrius.
Rivalis qui amat eandem.
Pellex quae amat eundem: ut Thraso rivalis est Phaedriae, et Europe pellex est Iunoni.
Cras mecum prandeas.
pe. Ago gratias. Laudo te. In crastinum igitur te ad coenam voco. Cras ergo, ut mecum coenes, oro. Cras igitur mecum prandeas, rogo. Cras igitur te mihi convivam volo.
Timeo ne non possim.
ch. At vereor, ne non licuerit. Ut possim, metuo. Veniam, si quidem licebit. At metuo, ne non queam.
Quare?
pe. Cur non licebit? Qui sic? Quid ita? Quam ob rem? Quo pacto? Quid causae? Quid obstiterit, quo minus possis?
Domi me esse oportet.
ch. Tum quidem mihi domi manendum est. Ut domi nocte sim, necesse est. Tum certe foris esse non licebit. Cras mihi quoquam ire foras, liberum non erit. A prandio abesse mihi integrum non erit. Aliquot ipse convivas eo die operior. Aliquot amiculi constituere, ea nocte domi nostrae coenare. Ipsi mihi convivae sunt ea nocte tractandi, alioqui lubens