pus et operam insumerent in alia, quae propius conducunt ad verum pietatem. Haec arbitror esse pia: eoque considerata multorum vel levitate vel ignorantia vel superstitione, visum est super ea re monere iuventutem: neque video quos offendere debeat haec admonitio, nisi forte quosdam istos, quibus carior est quaestus quam pietas. Nec illic damno pontificias indulgentias aut diplomata; sed taxo nugacissimum nugatorem, qui ne cogitans quidem de corrigenda vita, totam spem collocarat in condonationibus humanis. Heic si quis mihi consideret, quanta iactura pietatis nata sit inter mortales, partim ex eorum vitio, qui prostituunt pontificias indulgentias, partim eorum culpa, qui illas secus quam oportet accipiunt, fatebitur operae pretium iuventutem super hac re commonitam esse. Verum hoc modo parum consultum est commissionariis. Audi, o bone: si viri boni sunt, gaudebunt esse monitos simplices: sin potior est illis quaestus quam pietas, valeant.
In colloquio de captandis sacerdotiis taxo eos, qui Romam cursitant, venantur sacerdotia, crebro gravi factura tum morum tum pecuniae: eoque deduco sermonem, ut sacerdos, pro concubina, lectione bonorum auctorum semet oblectet.
In Militis confessione taxo facinora militum, et impiam militum confessionem; ut adolescentes ab eiusmodi moribus abhorreant.
In Monitis paedagogicis doceo puerum verecundiam ac mores aetati decoros.
In Pietate puerili nonne piis praeceptis imbuo puerilem animum ad studium pietatis? Nam quod quidam arrodebant de confessione, mera fuit calumnia, cui iam pridem respondi. Doceo confessionem esse suscipiendam perinde quasi nobis esset instituta a Christo. Ceterum an id sit factum, nec refelle-