Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/696

Haec pagina emendata est

etiam formandis conducerent, velut irrepens in animos adolescentum, quos recte scripsit Aristoteles[1] inidoneos auditores Ethicae philosophiae duntaxat eius, quae seriis praeceptis traditur. Quodsi quis clamet indecorum homini seni sic pueriliter ludere, nihil moror quam pueriliter, modo utiliter. Et si laudantur literatores aetate provecti, qui pueritiae crustulis blandiuntur, elementa velint ut discere prima; mihi non arbitror vitio verti debere, quod simili studio iuventutem illecto, vel ad elegantiam Latini sermonis, vel ad pietatem. Adde quod bona prudentiae pars est nosse stultas vulgi cupiditates et absurdas opiniones. Eas arbitror satius ex hoc libello discere, quam experientia, stultorum magistra. Multis amara sunt grammatices praecepta. Aristotelis Ethice non est apta pueris. Theologia Scoti minus, ne viris quidem admodum utilis ad parandam bonam mentem, et plurimum habet momenti gustum optimarum rerum protinus insevisse teneris animis. Et haud scio an quicquam discitur felicius, quam quod ludendo discitur. Est hoc nimirum sanctissimum fallendi genus, per imposturam dare beneficium. Laudantur enim medici, qui sic fallunt aegrotos. Et tamen, si nihil hic aliud quam nugatus fuissem, videbantur laturi; nunc quoniam praeter linguae politiem inspersi quaedam, quae mentem instruant ad religionem, calumniantur, ac perinde quasi dogmata Christianae professionis hic serio pronuncientur, ita syllabas etiam ad vivum excutiunt. Id quam faciant inique, magis erit perspicuum, ubi declararo colloquiorum aliquot non vulgarem utilitatem. Ut enim omittam tot serias sententias mediis iocis admixtas, tot fabulas, tot historias, tot rerum naturas dignas cognitu, in colloquio de visendo loca sacra cohibetur superstitiosus et immodicus quo-

  1. Ethicorum ad Nicnmachum lib. I, cap. 3.