Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/695

Haec pagina emendata est

alios esse typographos, qui empta cuperent. Haec emendi orexis.

Erasmus in epistola scripta Basileae,
anno 1536. 17 Maii.

Demiror, Dolae[1] tantum posse duos Franciscanos. Colloquia et venduntur et excuduntur Lutetiae, et Dolae exulant. Qui dicunt, in illis aliquid esse haereticum, sive docti sive indocti, mentiuntur. Id liquido perspiciet, qui legerit meas declarationes.

DES. ERASMUS
ROTERODAMUS
DE
UTILITATE COLLOQUIORUM
AD LECTOREM.

Adeo nunc in omnes et in omnia per universum orbem grassatur comitata furiis ἡ διαβολὴ, ut tutum non sit ullum emittere librum nisi satellitio munitum. Quanquam quid satis esse tutum possit adversus sycophantae morsum, qui velut aspis ad vocem incantantis, ita ad omnem purgationem quamvis iustissimam obturat aures? Prima pars huius operis, quae mea fuit et non mea, temeritate cuiusdam erat edita. Quam quum ingenti applausu viderem exceptam a studiosis, abusus sum affectu vulgari ad profectum studiorum. Quandoquidem nec medici semper aegrotis ministrant saluberrima, sed illis nonnihil concedunt ob hoc ipsum, quod vehementer appetant. Itidem mihi visum est hoc genus illecebris inescare teneram aetatem, quae iucundis facilius ducitur, quam seriis aut exactis. Itaque quod aeditum erat repurgavi, deinde adieci quae moribus

  1. Quae est metropolis comitatus Burgundiae.