Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/69

Haec pagina emendata et bis lecta est

62 FORMULAE.

proditam auctoribus: nisi forte tibi parum spectatae fidei est Aulus Gellius.

ch. Mihi vero, quae scribit ille, folia Sibyllae sunt omnia.
pe. Quid tandem theologum tot annos somniasse reris? Nam theologum fuisse, proditum est.
ch. Audire gestio.
Responsio.
pe. Quid aliud, quam quae postea prodidit Scotus, et huius farinae sodales? Sed bene cum Epimenide actum est, qui vel tandem ad se redierit: multi theologi nunquam expergiscuntur a suis somniis.
ch. Age, facis ut poeta dignum est: sed perge mentiri.
pe. Epimenides igitur somno solutus, e spelunca prodit, circumspicit, mutata videt omnia, sylvas, ripas, flumina, arbores, agros, breviter nihil non novum. Accedit ad urbem, percontatur, manet illic aliquamdiu, neque novit quenquam, neque a quopiam agnitus est. Alius hominum cultus, nec idem vultus, mutatus sermo, diversi mores. Nec miror, hoc Epimenidi post tantum annorum evenisse, quum mihi idem propemodum evenerit, qui pauculos annos abfuissem.
ch. Quid uterque parens? vivuntne?
pe. Vivunt ambo, et valent utcunque, senio, morbo, denique bellorum calamitate confecti.
ch. Haec est humanae vitae comoedia. Haec est fatorum lex inevitabilis.
pe. Coenabis hodie domi?
ch. Foris coenaturus sum. Foris coenandum est mihi.
pe. Apud quem!
ch. Apud socerum meum, apud generum meum, apud nurum meam, apud affinem meum. Affines dicuntur, qui non sanguinis, sed matrimonii coniunctione copulati sunt.
pe. Quae sunt igitur usitata vocabula affinitatum?
ch. Maritus et uxor, nota sunt nomina.
Socer uxoris meae pater est mihi.
Gener filiae meae maritus.
Socrus uxoris meae mater.