Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/685

Haec pagina emendata est
ERASMUS ROTERODAMUS
THEOLOGIS LOVANIENSIBUS
FRATRIBUS IN DOMINO CHARISSIMIS
S. D.

Res ad me delata est, non solum rumore, sed ex amicorum haud futilium literis, et illa nominatim exprimentium, quibus verbis, quo loco, apud quos mihi intentata sit calumnia per illum perpetuo sui similem; cuius etiam mores ac priora gesta faciunt, ut, quod alioqui probabile futurum erat, pro comperto possit haberi. Proinde non arbitratus sum mihi dissimulandum esse: praesertim apud Vos, quorum partes erant, tam effrenem hominis petulantiam, si non mea caussa, certe ordinis vestri gratia coercere.

Iactat ac vociferatur, in libello colloquiorum quatuor esse loca plus quam haeretica: de etu carnium, et ieiunio: de indulgentiis, ac de votis. Hoc quum ille fortiter et impotenter asseveret, tamen secus habere comperiet, quisquis libellum legerit integre. Quod si cui non vacat eiusmodi nugas legere, rem paucis aperiam. ld vero priusquam aggrediar, tria quaedam praefari visum est.

Primum hac in re non posse mihi obiici contemptum edicti Caesarei, quod audio publicatum 6. Maii, anno 1522, quum hic libellus multo ante fuerit excusus, idque Basileae, ubi tamen nullum adhuc Caesaris edictum vel publice vel privatim fuit exhibitum.

Deinde, quod in eo libello non trado dogmata fidei, sed formulas loquendi Latine: tametsi quaedam admixta sunt obiter, quae faciunt ad bonos mores. Quodsi grammaticus praescripto themate Germanico Gallicove, si doceret pueros hunc sensum La