Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/684

Haec pagina emendata est

quid illic sub quacunque persona dicitur, meum sit dogma. Nihil enim me movet, quod hominem nondum sexagenarium facit praegravi senecta. Olim capitale erat edere quicquam alieno nomine; nunc tales sycophantias in vulgus spargere, ficto ipsius nomine qui traducitur, ludus est theologorum: nam vult theologus videri, quum res illum clamitet ne pilum quidem tenere rei theologicae. Nec dubito, quin furcifer ille mendaciis suis imposuerit famelico typographo: non enim arbitror quemquam esse tam insanum, qui sciens tam indoctas naenias velit excudere. Deploratam hominis audaciam mirari desii, posteaquam intellexi, illum esse pullum e nido Bernensi quondam elapsum, plane ἐκ κακίστου κόρακος κάκιστον ᾠόν. Illud demiror, si verum est quod adfertur, apud Parisios esse theologos, qui sibi plaudant, quod tandem nacti sunt hominem, qui eloquentiae suae fulmine disiiciat universam Lutheri factionem, et ecclesiam pristinae restituat tranquillitati. Nam scripsit et adversus Lutherum, ut audio. Et postea theologi queruntur, se a nobis traduci, qui studia ipsorum tantis vigiliis adiuvamus; quum ipsi volentes amplectantur talia monstra, quae plus dedecoris adferunt ordini theologorum atque etiam monachorum, quam quivis quamlibet maledicus hostis posset. Qui tale facinus audet, idem non dubitabit incendium aut veneficium admittere. Atque haec excuduntur Lutetiae, ubi nefas est vel evangelium excudi, nisi theologorum censura comprobatum. Hoc colloquiorum opus postremum exiit auctum coronide, anno 1524. mense Septembri.