Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/680

Haec pagina emendata est
CORONIS APOLOGETICA
PRO COLLOQUIIS ERASMI
COLLECTA A PETRO SCRIVERIO.
De Sycophantiis et imposturis cuiusdam Dominicani, qui in Gallia Colloquia Erasmi, a se ridicule interpolata, edi curaverat
ERASMI ADMONITIUNCULA.

Prodierat Colloquiorum libellus, pnrtim e confabulationibus domesticis, partim e schedis meis consarcinatus; sed admixtis naeniis quibusdam, non tantum ineptis, verum etiam male Latinis, planeque soloecis: et hoc nugamentum miro applausu exceptum est, ut in his rebus quoque ludit fortuna. Coactus sum igitur hisce naeniis manum admoliri. Tandem adhibita paulo maiore cura, non pauca adiecimus, ut esset iusta libelli magnitudo, iamquc vel hoc honore dignus videri posset, ut Ioanni Erasmio, Ioannis Frobenii filio, puero tum sex annos nato, sed indole incredibili, dicaretur. Id factum est anno 1522. Quanquam huius operis ea natura est, ut, quoties visum fuerit, recipiat accessionem. Itaque in gratiam studiosorum et Ioannis Frobenii frequenter iam auctarium adiecimus; sed ita temperatis argumentis, ut, praeter lectionis voluptatem ac sermonis expoliendi fructum, inesset, quod ad mores quoque formandos conduceret. Porro, donec praeter meras ineptias nihil haberet ille libellus, miro omnium favore legebatur. Ubi accesserat uberior utilitas, non