Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/677

Haec pagina emendata est

virtute nil tam inane puto, quam tua poemata. Quid enim aliud quam fucata sunt mendacia, fabulis plena anilibus?

th. Satis laudas.
ba. Egoue tam ridicula?
th. Laudas nescia.
ba. Tam mendosa? Quin ludo potius, quam laudo.
th. Laudas invita.
ba. Qui sic?
th. Dum laceras invida. Malis enim displicere, laudari est.
ba. Magna vero, quibus invideat quisquam, laborata mendacia. Luce clarius tuam manifestas inscitiam. Nescis infelix, quam probes iis stultiloquiis poetarum industriam; qui indignuin censentes porcis, coeno ct luto amicis, rosas obiici, ita veritatem ipsam peregrina fabularum specie et quodam verborum aenigmate obtexerunt dissimularuntque, ut omnibus quidem legere liceat, intelligere autem non ita. Legunt, et tam abeunt nescii, quasi viderint nunquam. Legit peritus, et ipsas verborum penetrat imagines, (diaphanum enim sunt) deprehenditque latere ingentem sanissimae veritatis thesaurum, quem illi praeterierant.
ba. Euge, euge, quam lepidum facinus, veris falsa miscere! confictis veritatem fabellis corrumpere! Hoccine est, quod tanta laude praedicas?
th. Vis tibi ad haec paucis respondeam ? Mihi responde prior. Quid, obsecro, pulchrius duxeris, gemmasne e stercore legere, an auro intextas mirari?
ba. Postremum praestantius.
th. Respondes tibi. Ita est. Tu, si quid in poemate veritatis est, ita sernionis offuscas ineptiis, ut sordeat potius, quam splendeat. Nos ex adverso verborum elegantia non (quomodo tu calumniaris) veritatem corrumpimus, sed quasi gemmam, auro intextam, venustamus. Speciem non tollimus, sed augemus; non ut lateat, sed pulchrior eluceat, efficimus. Denique et hoc agimus, ut, quae suapte natura utilis est veritas, fiat et industria gratior. Hacc tui quum nesciant, lacerant, mordent, invident. Si saperent, quanto me laudarent sublimius! — Elinguem red-