Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/672

Haec pagina emendata est
CONFLICTUS
THALIAE
et
BARBARIEI.
PRAEFATIO.

Nemo putet latuisse poetam, quantum comoedia tragoediaque discrepent; quid hanc, quid illam deceat. Haec enim gaudet gravitate: illa est levitatis amica. Nam quum ad scribendum animum applicuisset, quoniam nec personas comicas satis, nec rem tragicam satis esse perspexit, ipse pro suo digessit arbitrio: tantum haec cogitans auditor ut rideat. Aequis adeste animis: favete: aures arrigite: strepitum compescite.

ARGUMENTUM.

thalia, sacris sororum comitata choris, Castaliam petit: Barbaries, aeque barbaris stipata cohortibus, occurrit. Fit contentio.

PRIMUS ACTUS.

Thalia, Calliope, Melpomene.

th. Dii boni, quid hoc monstri est, quod eminus surgere video? Contemplamini quaeso.
ca. Papae! quanta corporis moles! prope est ut vertice sidera pulset; quid sit mehercle nescio.
th. Appropinquat. En nova commixtio. Viden'? Frons virginea; quod