Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/671

Haec pagina emendata et bis lecta est

tatis studio semper proficientes pervenerunt usque ad senectutis metam.

he. Proximus locus debetur iis, qui a iuvenili temulentia mature resipuerint.
sp. Sed quid consilii das illi misero seni?
he. Nulli desperandum, quam diu spirat: iubebo ad Domini clementiam confugere.
sp. Sed quo fuit vita longior, hoc magis accrevit scelerum cumulus, iam arenam exsuperans, quae est in littore maris.
he. Sed eas arenas longe superant misericordiae Domini. Arena tametsi non est homini numerabilis, finito tamen est numero: at Domini clementia nec modum nec finem novit.
sp. Sed non est spatium brevi morituro.
he. Quo minus est spatii, hoc clamet ardentius. Apud Deum satis longum est, quod a terris ad coelum valeat pertingere. Penetrat autem et brevis precatio coelum, modo vehementi spiritus impetu eiaculetur. Evangelica peccatrix[1] fertur per omnem vitam egisse poenitentiam; sed latro in ipsa morte quam paucis verbis impetravit a Christo paradisum! Si toto pectore clamaverit Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam,[2] Dominus tollet saxum Tantaleum; dabit auditui illius gaudium et laetitiam; exultabunt de condonatis peccatis ossa per contritionem humiliata.[3]
  1. Intelligit mulierem illam, quae Iesum, in aedibus Pharisaei Simonis accumbentem, unxit. Historiam lege Luc. 7.
  2. Secundum vulgatam versionem Psalm. 50. Hebr. 51.
  3. Cf. Psalm. supra citat. versu 10.