dem hi dum curiosis oculis contemplantur admirandum hoc opus, anguntur animo, quod multarum rerum caussas non assequantur. In quibusdam etiam, ceu Momi, quidam obmurmurant opifici, neque raro naturam pro matre novercam appellant: quod convicium verbotenus quidem naturam ferit, sed revera in eum redundat qui naturam condidit, si qua est omnino natura. At homo pius religiosis ac simplicibus oculis magna cum animi voluptate spectat opera Domini patrisque sui, demirans singula, nihil reprehendens, sed pro cunctis gratias agens, quum reputat, haec omnia propter hominem esse condita: atque adeo in singulis rebus adorat omnipotentiam, sapientiam, ac bonitatem conditoris, quarum vestigia perspicit in rebus conditis. Iam finge mihi, esse aliquod palatium revera tale, quale Psychae fingit Apuleius,[1] aut si quod potes magnificentius elegantiusque: huc adhibe duos spectatores, alterum peregrinum, qui tantum visendi caussa venerit; alterum servum aut filium eius, qui construxit hoc aedificium; uter impensius delectabitur? hospes ille, ad quem illa domus nihil attinet, an filius, qui carissimi patris ingenium, opes ac magnificentiam in aedificio magna cum voluptate speculatur; praesertim quum cogitat, totum hoc opus ipsius gratia factum esse?
- sp. Percunctatio tua non eget responso: sed plerique non piis moribus sciunt, coelum et quae coelo clauduntur, hominis caussa esse condita.
- he. Sciunt plerique omnes: sed non omnibus hoc venit in mentem; et si venit in mentem, plus tamen capit voluptatis, qui magis amat opificem: quemadmodum alacrius intuetur coelum, qui ad vitam coelestem adspirat.
- sp. Veri simillima dicis.
- he. Iam conviviorum suavitas non est sita in lautitiis palati aut coquorum condituris, sed in prospera corporis valetu-