Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/666

Haec pagina emendata et bis lecta est

ciatus, quam momentaneum acus vulnusculum ad hominis vitam, quamvis longam: nulla enim analogia rei finitae ad infinitam.

sp. Verissima praedicas.
he. Iam si quis tibi persuadeat, te per omnem vitam omni molestia cariturum, si semel manu flammam dividas, quod fieri vetuit Pythagoras, nonne lubens id faceres?
sp. Ego sane vel centies, modo ne me fallat promissor.
he. Deus ne potest quidem fallere: sed ille flammae sensus diuturnior est, ad totam hominis vitam collatus, quam tota vita collata ad coelestem beatitudinem, etiamsi quis trium Nestorum excedat annos; siquidem illa quantumlibet brevis manus iniectio nonnulla huius vitae portio est: sed tota hominis vita nulla portio est aeternitatis.
sp. Non habeo quod contradicam.
he. Ad hanc igitur qui toto pectore certaque spe properant, quum tam brevis sit transcursus, an credis eos huius vitae molestiis discruciari?
sp. Non arbitror, modo adsit certa persuasio firmaque spes assequendi.
he. Venio nunc ad oblectamenta, quae obiiciebas. Abstinent a choreis, a comessationibus, a spectaculis: haec nimirum ita contemnunt, ut fruantur multo iucundioribus nec minus oblectentur, sed aliter. Oculus non vidit, auris non audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae solatia Deus paraverit diligentibus eum.[1] Beatus Paulus agnovit, quae sint cantica, quae choreae, quae tripudia, quae comessationes piarum mentium, etiam in hac vita.
sp. At sunt quaedam voluptates licitae, quas isti sibi ipsis interdicunt.
he. Etiam licitarum voluptatum immodicus usus est illicitus: hunc si excipias, in ceteris omnibus superant, qui videntur asperam vitam degere. Quod potest esse magnificentius spectaculum, quam huius mundi contemplatio? Ex eo longe plus capiunt voluptatis homines Deo cari, quam ceteri; siqui
  1. Paulus ad Corinth. Epist. I. cap. 2. v. 9.