Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/664

Haec pagina emendata est

omni genere deliciarum affluens.

he. Adde monarchae sceptrum, si libet, adde pontificiam coronam eamque e triplici fac centuplicem, modo detrahas animum sibi bene conscium, audacter dicam hunc Franciscanum nudipedem, nodoso fune cinctum, tenuiter ac viliter amictum, ieiuniis, vigiliis ac laboribus attenuatum, qui teruncium non habet in orbe, modo absit bona mens, deliciosius vivere quam si in unum hominem sexcentos confles Sardanapalos.
sp. Unde igitur est, quod pauperes fere conspicimus tristiores divitibus?
he. Quia bis pauperes sunt plerique. Alioqui morbus, inedia, vigilia, labores, nuditas extenuant quidem corporis habitum; sed tamen non in his tantum, sed etiam in ipsa morte sese exerit mentis alacritas. Animus enim, quanquam illigatus est mortali corpori, tamen quoniam naturae potentioris est, corpus ipsum quodammodo transformat in sese, praesertim si ad vehementem naturae impetum accedat ἐνέργεια spiritus. Hinc est quod saepenumero videmus homines vere pios maiore cum, alacritate morientes quam alios convivantes.
sp. Istud profecto non raro sum admiratus.
he. Atqui non est admirandum illic esse invincibile gaudium, ubi adest omnis laeticiae fons Deus. Quid autem novi est animum vere pii hominis gaudere iugiter in mortali corpore, quum idem, si ad intima tartari demergatur, nullum felicitatis detrimentum facturus sit? Vbicunque pura mens est, ibi Deus est; ubicunque Deus est, ibi paradisus est, ibi coelum est, ibi felicitas est; ubi felicitas est, ibi gaudium est verum et alacritas syncera.
sp. Attamen suavius viverent, si absint incommoda quaedam, et adessent oblectamenta, quae vel negligunt vel non assequuntur.
he. Quae vero mihi narras incommoda? Quae lege communi comitantur conditionem humanam? Famem, sitim, morbum, lassitudinem, sene-