Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/66

Haec pagina emendata et bis lecta est

FORMULAE. 59

Responsio.
ch. Novi quidem permultum, at nihil veri. Novarum quidem rerum satis, at nihil comperti. Nova permulta, at explorati nihil. Non parum novi, at veri non multum. Nihil adfertur novi. Novarum rerum nihil prorsus accepi. Certi nihil, novi nonnihil. Rumores adferuntur permulti, sed dubii. Plurima est fama, at rerum nihil, firmi nihil. Si vana te capiunt, adfero tota plaustra mendaciorum. Fabularum totos modios apporto. Tantum mendaciorum adfero, quantum vix una navis vehat.
pe. Exonera te quam primum, ne succumbas tanto oneri.
ch. Nihil habeo praeter ea, quae iactantur in tonstrinis, in vehiculis, et in navibus.
An accepisti literas? formula.
pe. Nihilne literarum accepisti? Num aliquas e patria recepisti literas? Nullae tibi sunt redditae literae? Num quid scriptorum accepisti? Num quas accepisti epistolas? Ecquas ab amiculis accepisti literas? Nihil epistolarum advolavit e Gallia?
Responsio.
ch. Literarum nihil accepi. Ne pilum quidem literarum accepi. Ne tantulum quidem adfertur literarum. Nemo literam ad me. Ne verbum quidem a quoquam redditur. Tantum literarum accepi iamdiu, quantum vides in oculo meo. Equidem pecunias, quam literas malim. Argentum accipere malim, quam epistolas. Nummos recipere malim, quam epistolia. Nihil moror literas, modo veniat argentum. Equidem numerari malo mihi, quam scribi.
Credo, formula.
pe. Facile credo. Haud difficile creditu est. Credi istud perfacile potest. Istud tibi quis non credat? Admodum incredulus fuerit, qui hoc tibi non credat.