Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/658

Haec pagina emendata est

ptatibus, qui adhaerent verae pietati.

he. Quibus?
sp. Non ditescunt, non assequuntur honores, non convivantur, non saltant, non canunt, non olent unguenta, non rident, non ludunt.
he. De divitiis et honoribus nulla erat hic facienda mentio, quae non adferunt vitam iucundam, sed solicitam potius et anxiam; de caeteris agamus, quae cum primis venantur, quibus studio est suaviter vivere. Nonne quotidie vides ebrios, fatuos et insanos, ridentes ac saltantes?
sp. Video.
he. Num putas illos suaviter vivere?
sp. Hostibus contingat illa suavitas.
he. Quam ob rem?
sp. Quia non adest sana mens.
he. Tu igitur malles ieiunus incumbere libro, quam ad eum modum delectari?
sp. Plane mallem vel agrum fodere.
he. Nam inter divitem ac temulentum nihil interest, nisi quod huic insaniae medetur somnus, illi vix medicorum cura succurrit. Natura fatuus nihil differt ab animante bruto praeter formam corporis, sed levius miseri sunt, quos natura genuit brutos, quam qui beluinis cupiditatibus obbrutuerunt.
sp. Fateor.
he. Iam num tibi sobrii videntur aut sani, qui propter praestigias umbrasque voluptatum et veras animi voluptates negligunt et veros sibi cruciatus accersunt?
sp. Non videntur.
he. Non sunt illi quidem temulenti vino, sed aurore, sed ira, sed auaricia, sed ambitione aliisque pravis cupiditatibus; quae longe perniciosior est ebrietas, quam quae vino contrahitur. Syrus ille[1] in comoedia, posteaquam edormiverat villum quod biberat, sobria loquitur; at animus uiciosa cupiditate ebrios, quam gravate redit ad sese? quot annis urget mentem amor, ira, odium, libido, luxus et ambitio? quam multos videmus ab adolescentia ad decrepitam usque aetatem ab ambitionis, auariciae, libidinis lu-
  1. Servus in Terentii Adelph. act. 3. sc. 2. — Interea in angulum aliquo abeam, atque edormiscam hoc villi; sic agam.