Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/657

Haec pagina emendata est

sa bona non esse ponenda in bonis.

sp. Nihilo magis quam umbrae habendae sunt pro corporibus aut praestigiae magorum somniorumve ludibria ducenda sunt pro veris.
he. Hactenus commode respondes. Dabis, opinor, et illud: veram voluptatem non cadere nisi in animum sanum.
sp. Quidni? Nullus enim sole delectatur, si lippiant oculi, aut vino, si febris palatum infecerit.
he. Nec ipse, ni fallor, Epicurus, amplecteretur voluptatem, quae longe maiorem cruciatum multoque diuturniorem secum adduceret.
sp. Non arbitror, si quis modo sapiat.
he. Nec illud negabis Deum esse summum bonum, quo nihil pulchrius, nihil amabilius, nihil dulcius.
sp. Istud nullus iverit inficias, nisi Cyclopibus immanior; quid tum postea?
he. Iam mihi donasti nullos suavius vivere, quam qui pie vivunt, nullos miserius et afflictius, quam qui vivunt impie.
sp. Plus igitur largitus sum quam putabam.
he. Sed quod recte datum est, ut ait Plato, non oportet reposcere.
sp. Age.
he. Catella, quae habetur in deliciis, pascitur lautissime, cubat molliter, ludit ac lascivit iugiter, annon vivit suaviter?
sp. Vivit.
he. Optares tibi talem vitam?
sp. Bona verba, nisi pro homine velim esse canis.
he. Fateris igitur praecipuas voluptates ab animo proficisci velut a fonte?
sp. Apparet.
he. Tanta enim animi vis est, ut saepe doloris externi sensum adimat; nonnunquam, quod per se est amarum, reddat iucundum.
sp. Istuc quotidie videmus in amantibus, quibus dulce est pervigilium et hybernis noctibus excubare ad amicae fores.
he. Iam illud reputa: si tantam vim habet amor humanus, qui nobis cum tauris et canibus est communis, quanto plus valeat amor ille coelestis a Christi spiritu profectus, cuius tanta vis est, ut mortem quoque qua nihil terribilius reddat amabilem.
sp. Quid alii sentiant intus, nescio ; certe carent multis volu-