Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/656

Haec pagina emendata est

EPICUREUS. 233

Et ab hoc mali genere puto perpaucos esse puros.

he. Ego vero et purgatos habeo pro puris. Qui lixivio lacrymarum, ac poenitentiae nitro, aut charitatis igni maculas absterserunt, eis non solum nihil nocent peccata, verum etiam frequenter in maioris boni materiam cedunt.
sp. Equidem nitrum et lixivium novi; igni purgari maculas nunquam audivi.
he. Atqui, si adeas argentarias officinas, videbis aurum igni purgari. Quanquam et lini[1] genus est, quod coniectum in ignem non exuritur, sed nitidius splendescit quam ulla possit aqua; eoque vivum appellant.
sp. Nae tu nobis adfers paradoxum omnibus Stoicorum paradoxis παραδοξότερον. Vivunt illi vitam voluptuariam, quos Christus appellavit ob id beatos, quod lugeant?
he. Mundo videntur lugere, sed re vera deliciantur ac, quod dici solet, toti melle peruncti suaviter vivunt, adeo ut cum his collati Sardanapalus, Philoxenus,[2] Apitius aut si quis alius est voluptatum studio nobilitatus tristem ac miseram peregerint vitam.
sp. Nova narras, sed vix credenda.
he. Experire et omnia terque quaterque dices vera fuisse mea. Efficiam tamen, ut arbitror, ne videatur usque adeo veri dissimile.
sp. Accingere.
he. Faciam, si mihi prius quaedam concesseris.
sp. Modo tu aequa postules.
he. Lucrum annumerabo, si sortem dederis.
sp. Age.
he. Primum illud, opinor, dabis, nonnihil interesse inter animam et corpus.
sp. Quantum inter coelum et terram, inter immortale et mortale.
he. Deinde fal-
  1. Ἀσβέστινον vocant, id est, quod igni non comburitur. De hoc ita Plinius Natur. hist. lib. 19. cap. 3. Inventum iam est etiam, quod ignibus non absumeretur. Vivum id vocant, ardentesque in focis conviviorum vidimus mappas, sordibus exustis splendescentes igni magis, quam possent aquis, etc.
  2. Philoxenum philosophum luxu perdidissimum fuisse memorant scriptores. Is sibi gruis collum exoptabat, quo diutius cibi potusque sapore oblectaretur.