Haec pagina emendata et bis lecta est
istud philosophiae genus demigrare, fateor, et aurum et plumbum esse plumeae levitatis, si cum peccato conferatur.
- cu. Qui fiet igitur, ut qui hac sarcina sunt onusti, subvolent in coelum?
- al. Profecto non video.
- cu. At qui sese parant ad cursum saltumve, non solum quidquid est oneris abiiciunt, verum etiam contento spiritu sese reddunt levisculos; et ad hunc cursum saltumque, quo ferimur in coelum, non studemus illum abiicere, quod omni saxo, omni plumbo gravius est.
- al. Faceremus, si vel micae sanae mentis haberemus.
EPICUREUS
Hedonis, Spudaeus
- he. Quid venatur meus Spudaeus, quod sic totus incumbit libro, nescio quid secum murmurans?
- sp. Plane venor, Hedoni, sed nihil aliud quam venor.
- he. Quid voluminis est, quod habes in sinu?
- sp. Dialogi Ciceronis de finibus bonorum.
- he. At quanto satius esset quaerere bonorum initia quam fines?
- sp. Sed Marcus Tullius finem boni appellat bonum omnibus numeris absolutum, quod qui sit assequutus, praeterea nihil desideret.
- he. Opus cum primis eruditum et eloquens: sed num tibi videris aliquod operae precium fecisse, quod ad veri cognitionem attinet?
- sp. Hoc mihi videor fecisse lucri, quod nunc magis etiam ambigam de finibus, quam antea.
- he. Agricolarum est ambigere de finibus.
- sp. Nec satis queo mirari, de re tanta inter tantos viros tantam fuisse sententiarum pugnam.
- he. Nimirum, quia foecundus est error, quum simplex sit veritas. Quoniam totius negotii caput ac fontem ignorant, divinant ac delirant omnes. Sed quae sententia tibi videtur esse scopo vicinior?
- sp. Quum audio impugnantem M. Tullium, displicent singulae; rursus