Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/653

Haec pagina emendata est

230 PROBLEMA.

faciat se graviorem, aut leviorem?

al. Contento spiritu reddit se leviorem, emisso graviorem. Sic natat vesica inflata, et clausa, pertusa sidit. Sed quando Curio desinet nobis occinere, cur?
cu. Desinam, si mihi paucam etiam dixeris; coelum utrum grave sit, an leve.
al. An leve sit, nescio; certe grave non potest esse, cum sit naturae igneae.
cu. Quid igitur sibi vult vetus proverbium: Quid si coelum ruat?[1]
al. Quia rudis antiquitas Homerum secuta credidit coelum esse ferreum.[2] Sed Homerus a coloris similitudine ferreum dixit, non a pondere: quemadmodum nos cineraceum dicimus quod cineris colorem prae se fert.
cu. Est igitur coelum coloratum?
al. Non vere, sed talis nobis videtur propter aërem, et liquorem medium: quemadmodum sol nobis nunc rubet, nunc fuluet, nunc candicat, cum is nihil talium mutationum recipiat. Itidem et iridis pictura non in coelo est, sed in aëre humido.
cu. Verum, ut finiam, fateris coelo nihil esse sublimius, quacunque tegit orbem terrae?
al. Fateor.
cu. Et centro terrae nihil esse profundius?
al. Scilicet.
cu. Inter omnes rerum species quid est gravissimum?
al. Aurum, opinor.
cu. Heic abs te vehementer dissentio.
al. An scis aliquid auro gravius?
cu. Scio, et quidem multis partibus.
al. Proinde me vicissim doce, quando scis quod me nescire confiteor.
cu. Quod igneos illos spiritus e summo coeli vertice depressit in ima tartari (nam ea collocant in centro terrae) nonne oportuit omnium esse gravissimum?
al. Fateor: sed quidnam illud fuit?
cu. Peccatum, quod et hominum animas, quas Maro vocat auri simplicis ignes, eodem demergit.
al. Si libet ad
  1. Graece, τί εἰ οὐρανὸς εμπέσοι; Ironia proverbialis in eos, qui rebus etiam tutissimis timent. Terent. in Heautont. act. 4. tc.3 Quid si redeo ad illos, qui aiunt: Quid si nunc coelum ruat?
  2. Χάλκεος οὐρανός, Graecis poëtis usitatum.