Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/652

Haec pagina emendata est

hementer sicco si ponas aquam aut vinum, in globum se contrahit; sin in humidum, mox spargitur. Itidem si infundas liquorem in cyathum siccum, aut marginibus pingui oblitis, et infundas aliquanto plus, quam cyathus capit, liquor circa medium citius colligit sese in rotundum, quam transeat margines.

cu. Cur in fluminibus naves minus sustinent oneris, quam in mari?
al. Quia subtilior est fluviatilis aqua. Eadem de caussa volucres facilius sese librant in aëre crassiore, quam vehementer subtili.
cu. Cur non subsidunt Flotae?[1]
al. Quoniam cutis sole desiccata et levior facta est, et humorem respuens.
cu. Cur ferrum diductum in amplam laminam natat, cum idem contractum sidat?
al. Partim siccitas est in causa, partim aër inter aquam et laminam mixtus.
cu. Utra res gravior, aqua an vinum?
al. Arbitror vinum non cedere aquae.
cu. Quam ob rem ergo qui ab oenopolis emunt vinum, aquam pro vino reperiunt in imo dolio?
al. Quia vinum habet pingue quiddam, quod aquae refugit liquorem, non aliter quam oleum. Argumentum in promptu est: quo vinum est generosius, hoc et difficilius admiscetur aquae, et incensum ardet vehementius.
cu. Cur in Asphaltite lacu nullum corpus animalis vivum mergitur?
al. Non est meum ad omnia naturae miracula respondere. Habet illa quaedam arcana, quae nos mirari volvit, scire noluit.
cu. Cur homo macilentus obeso gravior est, si cetera sint paria?
al. Quoniam ossa densiora sunt carne, et ideo graviora.
cu. Cur idem homo ieiunus gravior est se ipso pranso, cum corpori onus accesserit?
al. Cibo potuque spiritus augentur, et ii addunt corpori levitatem. Unde et hilaris levior est moerente, et mortuus vivo longe gravior.
cu. Sed qui fit, ut idem homo, quum vult,
  1. Flota, vcl fluta Gr. πλώς ab assidua navigatione piscis ita dictus, quem alii muraenam, alii mugilem esse volunt.