Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/651

Haec pagina emendata est

non natat ferrum igni candens?

al. Quia non est calor nativus, et ideo citius penetrant aquam, quod caloris magnitudo dispellat obstantem liquorem. Sic cuneus ferreus citius petit ima, quam lamina.
cu. Utrum intolerabilius est, ferrum candens, an frigidum?
al. Candens.
cu. Gravius igitur.
al. Est, si commodius est gestare manu paleam incensam, quam silicem frigidum.
cu. Quid est in causa, quod lignum ligno levius aut gravius est?
al. Densitas ac raritas.
cu. At ipse novi quendam e familia regis Britanniae, qui in convivio ostendit nobis lignum eius, ut aiebat, arboris, quae fert aloën: adeo solidus erat, ut lapis videri posset: adeo manibus libranti leve, ut arundo videri posset, et si quid sicca arundine levius: impositum vino (putabat enim ira depelli venena) mox properabat ad fundum, ut vix plumbum celerius.
al. Nec densitas, nec raritas semper in causa est, sed peculiaris et occulta in rebus cognatio, quae facit ut quaedam sese amplectantur, aut refugiant, veluti magnes attrahit chalybem, vitis refugit brassicam, et flamma etiam e longinquo ad naphtam transvolat, aliquanto inferiore loco positam, cum naphta sit natura gravis, flamma levis.
cu. Omne genus aeris innatat argento vivo, solum aurum subsidit et circomuoluitur, cum argentum vivum sit materia liquidissima.
al. Non habeo quod respondeam, nisi peculiarem naturae cognationem: ad hoc enim natum est argentum vivum, ut purget aurum.
cu. Cum Arethusa fluvius subter mare Sicanum transit, ac non potius innatat; cum antea dixeris, marinam aquam fluviatili esse graviorem.
al. Naturale dissidium est in causa, sed arcanum.
cu. Cur natant cygni, cum homines eandem aquam ingressi pessum eant?
al. In causa est non tantum pennarum concavitas levitasque, verum etiam siccitas, quam aqua refugit; hinc est quod in panno linove ve-