Haec pagina emendata et bis lecta est
ram esse levissimam, quae plurimum habet ignis aut aëris admixtum: eam aquam esse gravissimam, quae graviorem terram habet admixtam; qualem arbitror esse marinam, et eam unde conficitur sal: itidem aër aquae terraeve proximus, gravior est, aut certe minus levis est, eo qui procul abest a terra.
- cu. Utrum habet plus terrenae naturae, lapis, an plumbum?
- al. Lapis.
- cu. Et tamen plumbum lapide gravius est pro ratione portionis.
- al. In caussa est densitas: lapis enim rarior est, eoque plus habet aëris, quam plumbum. Hinc est quod videmus, quoddam terrae genus desiccatum, si coniiciatur in aquam, non subsidere, sed natare: eadem de caussa videmus totos agros natantes: sustinetur enim cavis radicibus arundinum aliarumque palustrium herbarum inter se connexis.
- cu. Hinc fortassis et pumicum levitas.
- al. Quia pleni cavernis sunt, praeterea multo igni decocti: submittuntur enim e locis ardentibus.
- cu. Unde tanta suberis levitas?
- al. Iam dictum est; raritas enim in caussa est.
- cu. Utrum est gravior, plumbum, an aurum?
- al. Aurum, opinor.
- cu. Aurum tamen videtur habere plus igneae naturae.
- al. Quia noctu velut ignis lucet, ut ait Pindarus.
- cu. Scilicet.
- al. Sed densitas in auro maior.
- cu. Unde id deprehenditur?
- al. Respondebunt aurifices; nec argentum, nec plumbum, nec aes Cyprium, nec ullum simile genus latius diducitur malleo, quam aurum. Eadem ratione philosophi deprehenderunt, nihil esse liquidius melle et oleo: quod si quis haec inunctione dilatet, et latissime diffunditur humor, et siccescit serius.
- cu. Sed utrum gravius est, oleum, an aqua?
- al. Si de oleo lini loqueris, arbitror oleum esse gravius.
- cu. Cur igitur aquae supernatat oleum?
- al. Levitas non est in caussa, sed ignea olei natura, tum peculiaris omnium pinguium vis ab aqua abhorrens, quae est in herba dicitur ἄβαπτος.
- cu. Cur igitur