Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/646

Haec pagina emendata est

cano naturae sensu. Neque vero id fuit temporarium, imo et hodie sic horreo natura vanos, ut conspectis illis sentiam totum corporis habitum commoveri. Tale quiddam in Achille notat Homerus,[1] quum profitetur mendaces sibi aquae odiosos, atque ipsas inferorum portas. Hoc ingenio quum natus sim, tamen hoc contra fato natus videor, ut per omnem vitam mihi cum mendacibus et impostoribus fuerit res.

io. At nondum video scopum, quo totus hic sermo confertur.
ep. Expediam paucis. Sunt qui felicitatem petant a magicis artibus, sunt qui ab astris, ego nullam certiorem ad felicitatem viam arbitror inveniri posse, quam si quisque abstineat ab eo vitae genere a quo naturae sensu tacito abhorret, ad id se conferat quo propensus est, excludo turpia. Item ab eorum consuetudine se subducat cum quorum geniis sentit suo genio non convenire, et his se copulet ad quos arcano naturae fertur affectu.
io. Id si fiat, inter paucos erit amicitia.
ep. Christiana charitas se dilatat ad universos, familiaritas autem cum paucis habenda est. Et qui nullum quamvis malum laedit, gavisurus etiam si resipiscat, satis opinor Christiane diligit omnes.


PROBLEMA.
Curio, Alphius.
cu. Lubens ex te rerum plurimarum perito discerem quiddam, si tibi non sit molestum.
al. Age, Curio, percunctare quod voles, ne non respondeas tuo nomini.
cu. Equidem non gravabor dici Curio, modo ne addas animal illud monosyllabum, Veneri iuxta ac Minervae invisum.
al. Dic igitur quid velis.
cu. Scire cupio quid sit quod appellamus grave et leve.
al. Eadem opera roga, quid sit frigidum et
  1. Ipse nimirum Achilles carpit eos, qui aliud loquantur, aliud sentiant, II IX, 312.