Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/645

Haec pagina emendata est

pervenisse, etiam si non hoc quoque septum transiliamus. Redeamus ad boves et equos.

io. Nae tu praeclarum facis saltum.
ep. Illud nobis magis admirandum est, quod in eadem prorsus animantium specie deprehendamus amoris et odii vestigia, nulla evidente causa. Sic enim nobis persuadere conantur equisones et bubulci: in iisdem pascuis aut eodem in stabulo bos bovem, equus equum gaudet habere vicinum, qui alium non ferat. Equidem arbitror similes affectus esse in omni animantium genere praeter sexus favorem. Sed in nullo genere evidentius quam in homine. Siquidem in plurimis manifestum est, quod de suo in Volusium affectu profitetur Catullus : Non amo te, Volusi, nec possum dicere quare. Hoc tantum possum dicere, non amo te.[1] Verum in adultis fortasse divinet alius aliam causam; in pueris, qui solo naturae sensu ducuntur, quid est illud, quod sic hunc illi tanto amore conciliat, rursus alium ab hoc tanto dissidio separet. Ipse quum puer essem natus annos plus minus octo, incidi in quendam meae aetatis aut fortassis anno maiorem, prodigiosae vanitatis, adeo ut ad omnem occasionem ex tempore monstrosa quaedam confingeret. Occurrebat mulier. Vides, inquit, hanc? Video. Cum hac decies concubui. Transibamus ponticulum angustum iuxta molam. Vbi vidit me horrescentem ad conspectum aquae ob profunditatem nigrantis: In hanc, inquit, aquam aliquando prolapsus sum. Quid ais? Illic repperi cadaver hominis, accinctum crumena, in ea erant annuli tres. Quum nullus esset mentiendi finis, sic puer horrui puerum, ut viperam minus, nulla certe ratione, cum talibus mendaciis alii delectarentur, sed tantum ar-
  1. Catulli epigramma est in Volusium, quod incipit. Annales Volusi, cacata charta. Sed de Sabidio ita loquitur Martialis, Epigr. 33. lib. 1. Non amo te, Sabidi, nec possum dicere quare: Hoc tantum possum dicere, non amo te.