Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/643

Haec pagina emendata est

220 A M 1 C 1 T 1 A.

et sentiunt levissimi animantis leviter incedentis pedes. Ibi demum vivit.

io. Sentit hostem capitalem. Isti non omnino dissimile est, quod narrant de ferro caesis, ad quos si caeteri accedant, nihil accidere novi; sin is qui necavit, continuo profluere sanguinem, velut ex recenti vulnere; atque hoc indicio ferunt frequenter proditum caedis authorem.
ep. Nec est vanum quod audisti. Sed ne persequamur fabulas Democriticas,[1] nonne comperimus experimentis tantum esse dissensionis inter quercum et oleam, ut utraque in alterius scrobe posita emoriatur? Quercui autem tam male convenire cum iuglande, ut in propinquo posita extinguatur, tametsi iuglans cunctis fere satis et arboribus noxia est. Rursus quum vitis claviculis suis omnia complecti soleat, solam brassicam refugit et, perinde quasi sentie, in diversam partem sese vertit. Quis admonet vitem hostem esse in propinquo? Est enim brassicae succus vino contrarius, eoque solet edi adversus ebrietatem. Nec deest brassicae suus hostis. Siquidem opposita cyclamino et origano exarescit. Similis affectus est inter cicutam et vinum, cicuta homini venenum est, cicutae vinum. Oleum soli calci miscetur, quum utraque res pariter oderit aquam. Pix attrahit oleum, quum utrumque sit pingue. Argento vivo innatant omnia, excepto auro. Id solum ad se trahit et complectitur. Quis ille naturae sensus, ut adamas, quamlibet duris resi-
  1. Democritus philosophus, magiam professus, mirabiles commentationes reliquerat, in quibus de naturae secretioribus fabulosissima quaevis narrabantur.