Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/642

Haec pagina emendata est

nunc eius regni Cancellarii, hoc est iudicis primarii. Alebat domi simium praegrandem; tum forte, quo revalesceret a vulnere, solutus obambulare sinebatur. In extremo horti erant inclusi cuniculi, quibus insidiabatur mustela. Id simius quietus et ociosus spectabat, donec videret cuniculis nihil esse periculi. Caeterum postea quam mustela labefactasset caveam a muro revulsam iamque periculum esset, ne cuniculi a tergo nudati praedae essent hosti, accurrit et conscensa trabe quadam, caveam retraxit in locum pristinum tanta arte, ut homo non posset dexterius. Ex quo perspicuum hoc animantium genus simiis esse charum. Ipsi cuniculi non intelligebant suum periculum, sed hostem suum per cancellos osculabantur. Simius opitulatus est periclitanti simplicitati.

ep. Omnibus catulis minoribus delectantur simii gaudentque fovere sinu et complecti. Sed pius ille simius dignus erat aliquo pietatis praemio.
io. Habuit.
ep. Quod?
io. Repperit illic frustum panis a pueris, ut opinor, proiectum. Id arreptum comedit.
ep. Verum mihi videtur mirabilius hoc genus sympathias et antipathias, sic enim Graeci vocant amicitiae et inimicitiae naturales affectus, etiam in rebus anima aut certe sensu carentibus deprehendi. Omitto iam dicere de fraxino, cuius nec umbram quamvis in longum porrectam ferunt serpentes, adeo ut si locum in gyrum circundas igni, serpens citius in flammam eat quam ad arborem fugiat.[1] Nam huius generis exempla sunt innumera. Erucae, cum membranis inclusae occulto naturae opificio transfigurantur in papiliones, mortuis simillimae videntur nec ad contactum quidem sese movent, nisi transeunte araneo.[2] Hominis prementis digitum non sentiunt
  1. Auctore Plinio, qui sese hoc expertum dicit, Natur. Hist. lib. 16. cap. 13.
  2. Ita refert Plinius lib. II. cap. 32.